Fabulae horrendae Johannae - Lucerna
(Halte den Mauszeiger über ein kursives Wort und du erhälst schnelle Hilfe)

Nuper proavus de vita decesserat. Eum non tam bene cognoveram, sed scivi eum Bello Mundano Secundo vixisse. Libenter de eo tempore rogare vellem, quia me valde movit. Sed pater vetuit eum interrogare. Ita parere debui.

Post dimidiam anni domum eius veterem vacuefecimus, quia tradebant eam destructuram esse. Sedula aderam, nam res antiquas proavi perscrutari amabam.

Multum temporis ibi egi atque nonnullos vesperos. Sic sola eram et domum multa cum pace perscrutari possebam. Aliqua arcana invenire non exspectabam. Eo deprehensior fui, cum quandam portam post caminum antiquum inveni. Eam aperiens cistam inveni, quae laboriose e latibulo etraxi.

Attenta eram, quid in cista occultatum sit. Omnia exspectabam, sed numquam lampadam. Ergo eam excepi et inspexi. Vero antiquam esse videtur. Umbella lucernae mirum colorem habuit . Eam tetigi. Umbella lucernae dura et scortea erat. Cur frigescere coepi? Unde proavus lucernam acceperat et cur occultavit? Lucernam diligentius examinare volui et ita eam mecum domum duxi. Revera parvum signum in umbella inveni, quod in domo vetere propter lucem infirmam in domo vetere non animadverti:

Numerus erat - numerus
sexpartitus. Aspectus numeri me de aliqua re admonet. Post brevem quaesitionem interretialem tandem intellexi :

Iudaeos tum in tempore Belli Mundani Secundi in castris carceraliis nomine "Ausschwitz" numerus captivi in brachio compungebantur.

Eratne hac lucerna testimonium culpae proavi an culpae aliorum hominum?

Bild Lampe

Die Texte und Bilder auf dieser Seite sind urheberrechtlich geschützt. Eine kommerzielle Verwendung dieser Dateien ohne schriftliche Genehmigung des Urhebers ist nicht erlaubt.

© 2003-2017 Copyright by MundusLatinus • Inhaber Ulrich Krauße
Letzte Aktualisierung: Sonntag, 2. Juli 2017