Fabulae horrendae Johannae - Reditus Cruentus
(Halte den Mauszeiger über ein kursives Wort und du erhälst schnelle Hilfe)

Cucurri quam celerrime. Exanimata ad stationem perveni, sed autoraeda longa hoc momento profecta est.
Nunc
nimis defessa eram, ut autoraedam longam sequi possem. Maledicta iactavi et in subsellio consedi.

Ludum in telephonulo ludebam usque accumulatrum vacuum erat et unam horam molestiae otii plenam autoraedam longam exspectare debui. Denique autoraeda longa apparuit. Obscurum et frigidum erat et vehiculum ascendi. Me solam esse vidi. Prope calefactorium sedi, sed frigidum erat, merda!. Vehiculum profectum est sed post decem minutas motorium strepitos miros fecit.

Gubernator descendit et vehiculum examinavit. Fessa oculos clausi et paulo post portam clauderi audivi. Ventus frigidus faciem meam tetigit. Putavi gubernatorem ascendisse. Sed oculos aperiens virum non vidi. Ad frontem cucurri et sedem gubernatoris spectavi - sedes vacua fuit....

Tum gubernatorem ante portam stare inveni. Fenestram autoraedae vehementer pulsavit et valde clamavit, sed vox eius iam aliquo modo invalida sonavit. Nonnullos botones pressi, sed porta non movit. Subito vehiculum iterum profectum est. Nunc omnes botones pressi et frenum manuale probavi, sed vehiculum non constitit.

Subito motum in fenestra portae vidi et gubernator evanuit. Sed brachium eius in porta autoraedae longae haesit et autoraedam longam volvere pergit...

Die Texte und Bilder auf dieser Seite sind urheberrechtlich geschützt. Eine kommerzielle Verwendung dieser Dateien ohne schriftliche Genehmigung des Urhebers ist nicht erlaubt.

© 2003-2017 Copyright by MundusLatinus • Inhaber Ulrich Krauße
Letzte Aktualisierung: Sonntag, 2. Juli 2017