Fabulae horrendae Johannae - Vetula
(Halte den Mauszeiger über ein kursives Wort und du erhälst schnelle Hilfe)

Diese Geschichte wird Ihnen auf youtube vorgelesen:

Pavore capta rui per domum. Spiritus acceleravit et ego nescivi quid faciam. Illa persona ignota simpliciter subito apparuit et circum domum serpsit. Sola domi eram et primo hanc personam non animadverti. Sed desubito faciem vetulae per fenestram culinae vidi. Oculis defixiis vetula me aspexit et ego ad mortem terrui.

Statim me occultavi, sed paulo post eam circum domum serpere et omnia inspicere observavi. Foras ire non audebam. Eam mox evanescere speravi. Sed ea adhuc ante domum stetit et etiam telephonare coepit. Nunc metus meus ad pavorem crevit et omnes portas fenestrasque clausi.

Per totam noctem vigilare et domum meam defendere volui, sed tam fessa fui, ut somnus me superaverit.

Aliquando evigilavi. Valde fatigata eram et primo circumspectavi. In sponda in mediano iacebam, accurate eo loco, ubi obdormiveram. Modo iterum somno me dare voluit, cum strepitum audiverim, qui fortasse me e somno eripuerat. Sicut pulsare aut radere sonavit et a fenestra aut accuratius a transenna volubile venit. Eo momento ista vetula ante domum iterum mihi in mentem venit. Quam vehementissime clamare coepi. Sed nemo me audivit, quia nemo affuit. Praeter ista vetula ante domum. Itaque sursum ad granarium rui et ibi totam noctem sine somno mansi.

Animum a vetula avertere volui et ita nonnullas cistas inspexi. Liber crassus et vetus me attraxit et in luce telephonuli multas imagines hominum alienorum spectavi. Subito in aliqua imagine istam vetulam circum domum serpentem intellexi.

Femina in
vetustissima imagine speciem vetulae ante domum habebat, sed hoc impossibile erat. Quis aut quid foris stabat et transennas volubiles pulsabat....?

Bild (alte Frau)

Die Texte und Bilder auf dieser Seite sind urheberrechtlich geschützt. Eine kommerzielle Verwendung dieser Dateien ohne schriftliche Genehmigung des Urhebers ist nicht erlaubt.

© 2003-2017 Copyright by MundusLatinus • Inhaber Ulrich Krauße
Letzte Aktualisierung: Montag, 2. Oktober 2017