|
Ego iam prioribus annis iterum atque iterum seminariis LVPAe interfueram. Mihi placebant orationes et colloquia, quae collegae undique Europae venientes inter se lingua Latina habebant. A.D. 1945 in Silesia natus sum. Itaque me loca seminariorum, Opolia, Cracovia, Praga, Stregomium, me imprimis illicebant.
Iam 30. Iulio profectus sum ferrivia a statione Plana prope Balneum Caroli/Bohemiae, nam prope confinem in latere Bavariae habito. Duas noctes in Silesia pernoctavi apud familiam Polonam in vico habitantem, ubi natus sum. Tum iter ferriviarium Lapidem Silesiae prope Opoliam perrexi. Ibi cum nonnullis collegis conveni, quos iam diu aut Pragae aut Opoliae aut Cracoviae cognoveram. Locus seminarii et deversorium fuit castellum baroquense pulcherrime renovatum.
Plerique erant magistri, sed nonnulli quoque professores, sacerdotes, medici, studentes, erant. Fuimus 14 Germani, 12 Poloni, 5 Itali, una Russa Alba. Contubernalis meus fuit chirurgus Posnanensis sexaginta unum annos natus.
Inauguratio fuit cantio hymni nostri ,,Latinitas perennis". Tum vesperi cauponam proximam petivimus.
Cottidie orationes (acroaseis) erant de mulieribus illustribus Europae, de Hedvigi patrona Silesiae, de Elisabetha Thuringiae, de Maria Cunitia (nobis omnibus adhuc ignota poeta et astronoma Silesa XVI saeculi), de Cassandra Fideli, sed de Eichendorff et de Giordano Bruno quoque. Cottidie collega quaedam Germana nos grammaticam Polonam docuit, sed lingua Latina regulas explanavit. Culmen seminarii fortasse fuit excursio, quam Lissam et Censtochovam fecimus, ad sanctuaria sanctissima Poloniae, "Madonnae Nigrae" quoque. Dr. Anna Elissa Radke, eadem collega, quae nos grammaticam Polonam docuit, poeta Latina nostri temporis, ut quotannis facere solet, spectaculum a se ipsa compositum una cum nonnullis sodalibus egit, hoc anno de Sancta Hedvige. In "scholis veteranorum vel tironum" de distichis et antiquis et novis collocuti sumus. Vesperi Veneris diei una cenam pulcherrimam habuimus, vina excellentia bibimus, postea una cantavimus, carmina vetera velut ,"Gaudeamus igitur", ,"Latinitas perennis", sed nova quoque, a nostris sodalibus composita, "ad usum delphini" non idonea, i.e. ad docendos adulescentes. Confiteor autem nos omnes risisse et valde gavisos esse. O tempora, o mores! Pudeat nos!
Mea oratio fuit ultima die Saturni. Ne dormirent mei auditores, duas epistulas ad Senecam a me de energia nucleari scriptas distribui. Memoravi eas epistulas in www.munduslatinus.de in interreti tepeii.i posse. Praeterea duas paginas cum vocabulario nucleari a me ipso illustrato distribui, ut auditores animos melius in rem attenderent et vocabula nuclearia statim comprehenderent. Una legimus ambas epistulas; unumquemque auditorem oravi, ut nonnullas sententias legeret. postremo auditoribus meis exposui me nescire, quid faciamus de energia nucleari, immo vero me desperare de salute generis humani. "Erigite animum meum", inquam, "date mihi erectionem - non mentulae! -sed mentis meae! Mihi respondete!" Colloquium fuit, plerique autem attoniti esse videbantur. Novas ideas non accepi, sed verisimile est me animos omnium inspiravisse et figuris pictis delectavisse. Docui et delectavi.
Vesperi sancta missa Catholica lingua Latina celebrata est. Solis die post ientaculum postremum commune domum profecti sumus.
Ego tramine Wratislawiam profectus sum, inde altero tramine ad oppidum Inter Silvas (Mittenwalde / Miedzylesie) vectus sum. Ibi iterum apud amicos Polonos pernoctavi, Lunae die iter meum tramine per Bohaemiam domum perrexi et post meridiem in Bavariam adveni. Latinitatem vivam celebravi, amicitias veteres renovavi et firmavi. Contentus reverti.
|
|